Liber Paralipomenon Primus*

Caput 1: Versus 36

Thamna.Quaeritur, cum Thamna in Genesi legatur concubina esse Eliphaz de genere Horrhaeorum, qui apud Idumaeos habitaverunt in terra Seir, quae peperit ei Amalec, quomodo inter filios numeretur, cum in sequentibus legatur ipsa Thamna soror Lotam filii Seir, qui et Edom? Sed Seir Hebraice pilosus dicitur, qui fuit in modum pellis hispidus. Edom autem Hebraice rubeus vel fulvus. Ab eo igitur quod rubeo cibo vendidit primogenita sua, Edom vocatus est. Hebraei vero ita solvunt. Dicunt Thamnam concubinam fuisse Eliphaz, et generasse ei Amalec, sed tanquam filiam inter filios ab ipso fuisse educatam.
(* Traductions européennes)